monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 60, 1
Sunnewirbel calida et humida est, et in natura sua ad decorem tendit, et terrigena est. Sed tamen ille qui apud se eam portat, ab aliis hominibus odio habetur. Sed qui circa pectus dolet, ita quod inde raucam vocem habet, sunnewirbel accipiat, et aequali pondere maiorem clettam(?), et has in puro vino coquat ac deinde per pannum colet, et pransus ad noctem saepe bibat, et in pectore et in voce melius habebit.